The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 39 › Psalms 39:13

Psalms 39:13

Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. + 39.13 Capillos. AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O spare me, that I may recover strength, before I go hence, and be no more.

In Context

12Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. + 39.12 Misericordia tua. AUG. Amor et timor perducunt me ad te. 1

14Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice. + 39.14 Complaceat. CASS. Complaceat, Trinitatem personarum; tibi, singulariter unitatem essentiæ signat. AUG. Complaceat, ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine. Respice. CASS. Respectus ejus nostrum est auxilium. 1

Read all of Psalms 39

Cross References

Genesis 42:36dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.

Leviticus 25:23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: + 25.23 Terra quoque. AUG., Quæst. 90 in Lev. Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet.

1 Chronicles 29:15Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.

Job 10:20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, + 10.20 Nunquid non paucitas dierum meorum. Ibid. Non capiat me delectatio præsentis vitæ, quia cito transit. Dimitte ergo me... dolorem meum. Ibid. Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit prævisio inferni, unde ait:

Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 39:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 39:12Psalms 39Psalms 39:14 →