Psalmorum 50:11
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. + 50.11 Averte. CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I know all the fowls of the mountains: and the wild beasts of the field are mine.
In Context
Cross References
Genesis 1:20Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. + 1.20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento , etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.
Job 39:13Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
Psalms 104:12cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. + 104.12 Cum essent numero. CASS. Quæ subsidia temporalis vitæ præstitit patribus et filiis eorum tam carne, quam fide, non ut his hæreant, sed ea ad bonum æternum referant, quod est, ut his allecti, justificationes et legem Dei requirant. 1
Isaiah 56:9[Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus. + 56.9 Omnes bestiæ. Vox prophetæ, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, dæmones: quibus ad devorandum Judæi traditi sunt.
Matthew 6:26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? + 6.26 Respicite. Hoc ad escam. Sancti merito comparantur avibus, quia cœlum petunt, et quidam ita remoti sunt a mundo, ut jam in terris nil agant, sed sola contemplatione jam in cœlo degunt. De quibus dicitur: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? Isa. 60., etc. Hæc exempla non prohibent providentiam ne laboret, sed sollicitudinem, ut tota fiducia vestra sit in Deo, cum et aves sine cura vivant. Et Pater vester. Exaggerat fiduciam filiorum et confirmat: quia si bonitas Patris etiam ad illa se extendit, quanto magis ad filios adoptionis?
Luke 12:24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? + 12.24 Considerate. Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione æterna petunt, jam similes angelis. Quanto magis. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiæ nostræ avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus.