The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 96 › Psalmorum 96:2

Psalmorum 96:2

Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. + 96.2 Nubes et caligo. Impiis, qui cæci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Justitia et judicium. Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus ignis præcedet, quia impii pro prædicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent prædicatores. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sing unto the LORD, bless his name; shew forth his salvation from day to day.

In Context

1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. + 96.1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. 1

3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1

Read all of Psalmorum 96

Cross References

Psalms 40:10Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. + 40.10 Speravi. AUG. In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut cæteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit. 1

Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1

Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1

Psalms 145:2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, + 145.2 Lauda, anima mea, Dominum. Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea. CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu. 1

Isaiah 40:9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: + 40.9 Sion. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.

Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 96:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 96:1Psalmorum 96Psalmorum 96:3 →