Mark 16:15
Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them, Go ye into all the world, and preach the gospel to every creature.
In Context
Cross References
Psalms 67:1In finem. Psalmus cantici ipsi David. + 67.1 In finem. CAS. Psalmus David prophetæ de exsultatione Christi et Ecclesiæ hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur. 1
Psalms 98:3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, + 98.3 Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur. 1
Isaiah 45:22Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Isaiah 52:10Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. + 52.10 Brachium in brachio meo gentes sperabunt Psal. 97.. Et alibi: Brachium tuum cum potentia Psal. 88..
Matthew 10:5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: + 10.5 In viam. Post resurrectionem dicit: Docete omnes gentes. Sed hoc ante: quia prius oportet Judæis prædicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.
Mark 13:10Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. + 13.10 Et in omnes gentes. ID. Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suæ gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judæis se socios regni cœlestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticæ historiæ testantur multo ante excidium Judææ, omnes apostoli ad prædicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedæi, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judæa pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.