Revelation 19:21
et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum. + 19.21 Et cæteri occisi sunt. Id est, sequaces eorum minori pœna punientur, vel illi qui erunt cæteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves, id est omnes sancti, delectati sunt de pœna illorum, et de profectu fratrum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Revelation 1:16et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. + 1.16 Stellas. Stellæ sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitæ, qui etsi peccaverint, stellæ vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quæ per dexteram significantur. Et ex ore. Id est Dei inspiratione exivit prædicatio, quæ utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut sol lucet in virtute. Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in æternum.
Revelation 19:11Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. + 19.11 Et vidi cœlum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.