Apocalypsis 2:3
et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. + 2.3 Sustinuisti propter nomen meum. Hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum. Et non defecisti. Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium prævenisset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And hast borne, and hast patience, and for my name’s sake hast laboured, and hast not fainted.
In Context
Cross References
Psalms 37:7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. + 37.7 Miser factus sum. ID. Dicto qualiliter iniquitates supergressæ, dicit quomodo aggravatæ. 1
Micah 7:9Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus.
Luke 8:15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. + 8.15 In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.
Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
John 15:21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
Romans 5:3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: + 5.3 Tribulatio. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem. Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.