Apocalypsis 2:4
Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. + 2.4 Sed habeo adversum te quod charitatem. Vel episcopus in persona sua, affectus tædio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Nevertheless I have somewhat against thee, because thou hast left thy first love.
In Context
Cross References
Jeremiah 2:2[Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur. + 2.2 Adolescentiam. HIER. Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.
Matthew 25:7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
Philippians 3:13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, + 3.13 Quæ quidem retro. Priora acta non quia mala, sed parva ad meritum, sed ad potiora extensus, ut semper proficiat in melius.
2 Thessalonians 1:3Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: + 1.3 Gratias agere, etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. In invicem. Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat.
Revelation 2:14Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: + 2.14 Balaam. Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.
Revelation 3:14Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. + 3.14 Testis, eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.