Revelation 21:12
Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: + 21.12 Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 2:2Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. + 2.2 Per gyrum tabernaculi, etc. RAB. in Num. Circa tabernaculum, etc., usque ad quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.
Ezra 9:9quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
Isaiah 54:12et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;
Ezekiel 48:31Et portæ civitatis ex nominibus tribuum Israël: portæ tres a septentrione: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
Luke 15:10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.