The Bible Software
bible.softwareRevelationRevelation 21 › Revelation 21:13

Revelation 21:13

ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. + 21.13 Ab oriente portæ tres. Oriens, Judæi: a quibus sol justitiæ ortus est, et in his portæ tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidæ gentes: quæ post Judæos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quæ est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima ætate mundi quæ per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

On the east three gates; on the north three gates; on the south three gates; and on the west three gates.

In Context

12Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: + 21.12 Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portæ, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quæ per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi prædixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positæ. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris II Cor. 3..

14Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. + 21.14 Murus. Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim. Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et prænuntiaverunt.

Read all of Revelation 21

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Revelation 21:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Revelation 21:12Revelation 21Revelation 21:14 →