bible.software › Revelation › Revelation 3 › Revelation 3:13
Revelation 3:13
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that hath an ear, let him hear what the Spirit saith unto the churches.
In Context
12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. + 3.12 Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judæorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novæ. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De cœlo. De conformitate cœlestium creaturarum.
14Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. + 3.14 Testis, eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.
Read all of Revelation 3
Cross References
Mark 7:16Si quis habet aures audiendi, audiat.
This Verse In Other Editions
Study Revelation 3:13