The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 5 › Apocalypsis 5:2

Apocalypsis 5:2

Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? + 5.2 Angelum. Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Prædicantem. Inquirentem, et aliis annuntiantem et præ nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. Aperire librum. Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw a strong angel proclaiming with a loud voice, Who is worthy to open the book, and to loose the seals thereof?

In Context

1Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. + 5.1 Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.

3Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.

Read all of Apocalypsis 5

Cross References

Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1

Isaiah 41:22Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt, indicate nobis. + 41.22 Annuntiate. ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.

Revelation 10:1Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: + 10.1 Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De cœlo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quæ est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel prædicatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 5:1Apocalypsis 5Apocalypsis 5:3 →