Apocalypsis 7:2
Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, + 7.2 Et vidi alterum. Hic angelus est ille lapis sine manibus præcisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit. Ascendentem. Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per prædicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et ætate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris. Signum. Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri æqualem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres prætulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. In scapulis, ut onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quæ est vertex et caput hominis interioris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:26Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
Song of Solomon 8:6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. + 8.6 Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.
2 Corinthians 1:22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.