The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:9

Romans 1:9

Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio + 1.9 Testis. Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For God is my witness, whom I serve with my spirit in the gospel of his Son, that without ceasing I make mention of you always in my prayers;

In Context

8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. + 1.8 Gratias ago. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.

10semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

Read all of Romans 1

Cross References

Job 16:19Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: + 16.19 Terra ne operias sanguinem meum. Peccanti homini dictum est: Terra es et in terram ibis; quæ se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suæ pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suæ mysterium in cunctis jam mundi partibus prædicavit. Neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Ibid. Clamor Redemptoris nostri est sanguis redemptionis, qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidæ petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet.

Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

Acts 3:26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Acts 19:21His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. + 19.21 His autem expletis, etc. CHRYS. Sat diu conversatus in civitate, etc., usque ad ita ubique contexit opera. Romam videre. RAB. Hanc prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat; videre tantum dicit, non autem multa pati.

Acts 27:23Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,

1 Corinthians 14:14Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. + 14.14 Spiritus meus orat. Spiritus vocatur vis animæ inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animæ, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Græce cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:8Romans 1Romans 1:10 →