Romans 1:10
semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 18:21sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso.
Acts 21:14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
Romans 15:22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
1 Corinthians 4:19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. + 4.19 Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.
1 Thessalonians 2:18quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. + 2.18 Sed impedivit. Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.
Philemon 1:22Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. + 1.22 Simul autem. Ut sollicitiorem eum faciat, et ad obediendum promptiorem, venturum se ad illum significat: quia vel hoc potest eum movere ad veniam. Solent enim absentes contemni.