The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:27

Romans 11:27

Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. + 11.27 Abstulero. Hoc erit in fine quando prædicatione Eliæ et Enoch convertentur Judæi, unde per Malachiam: Mittam vobis Eliam Thesbitem qui convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patrem Mal. 4.; ut intelligant filii ut patres, id est ut prophetæ intellexerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this is my covenant unto them, when I shall take away their sins.

In Context

26et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. + 11.26 Impietatem. Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.

28Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. + 11.28 AUG. Secundum Evangelium, etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. Inimici propter. Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens. Propter patres. Electi sunt dilecti propter patres, quibus hæc promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non præsciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi sunt vocati, pauci vero electi Marc. 20.; sed ea qua vocantur electi, quæ est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt I Joan. 2.. Secundum electionem et propter patres Aug., lib. de Prædest. sanc., c. 16. Sunt salvandi: quia dona, id est promissiones, etc., usque ad quia eos dolore non vident.

Read all of Romans 11

Cross References

Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.

Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,

Jeremiah 32:38et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum. + 32.38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.

Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.

Hebrews 10:16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: + 10.16 Superscribam. Non dicit scribam, sed superscribam, quia leges illæ super vires hominum sunt, in quarum completione nullus sufficiet, nisi ope gratiæ. In his verbis dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:26Romans 11Romans 11:28 →