Romans 11:26
et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. + 11.26 Impietatem. Id est infidelitatem, vel legalis observantiæ cultum. Cultus enim Judæorum ab adventu Christi cognito est impietas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 54:6Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. + 54.6 Quia ut mulierem. ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit.
Jeremiah 3:17In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. + 3.17 Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.
Jeremiah 31:31Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum, + 31.31 Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.
Jeremiah 33:24[Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.