The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 11 › Romans 11:36

Romans 11:36

Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. + 11.36 Quoniam ex ipso, etc. Ex, per, in, distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Omnia. Cum audivimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For of him, and through him, and to him, are all things: to whom be glory for ever. Amen.

In Context

35aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? + 11.35 Aut quis prior. Etsi judicia Dei non possumus scire, saltem hoc constat quod ex sola gratia dat bona, et non ex præcedenti merito. AUG. Deus debitor factus est, non aliquid a nobis accipiendo, etc., usque ad et hoc tu fecisti qui laborantes juvisti, etc.

Read all of Romans 11

Cross References

1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.

Psalms 33:6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 1

Psalms 115:1Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. + 115.1 Alleluia. Voce laudis congrue prætitulatur hic psalmus, quia in hoc psalmo verba sunt martyrum, qui confessione viguerunt et præmia Dei consecuti sunt. Credidi, etc. CASS. Primo memorantur beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo, servos se dicunt, et filios ancillæ, id est Ecclesiæ, ibi: O Domine, quia ego, etc. Verus et congruus ordo, prius credere, post loqui: ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. Ne vero confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis quod mendax: quod non facile sciret, nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat, quid retribuendum? Credidi. AUG. Non ait: Credidi et locutus sum, quia non tantum credidit cætera quæ fides exigit, sed et simul cum illis credidit, et quod præmium loquendo sperare, et quod pœnam tacendo timere deberet; unde loquendi quidem amor ex præmio immittitur, et necessitas ex pœna indicitur. Propter quod. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur; piger est ille servus, vel timidus, sed fidelis: quod accepit, impendit, et lucratur, et ideo intrat in gaudium Domini sui, dicentis: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui Matth. 25.. In excessu meo. Vel, exstasi mea. AUG. Et dicitur hic exstasis, etc., usque ad quod est omnis homo mendax. 1

Isaiah 42:12Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.

Daniel 4:3Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.

Matthew 6:13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] + 6.13 Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 11:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 11:35Romans 11