Romans 11:7
Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: + 11.7 Quid ergo? Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est. Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:28tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me: + 1.28 Mane consurgent et non invenient me, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum. Invocabunt. Non leguntur Judæi in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non pœnituerunt, exauditi non sunt.
Isaiah 44:18Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.
Romans 3:9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, + 3.9 Quid ergo. Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos? Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10..
Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.
Romans 9:23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. + 9.23 Ut ostenderet. Quasi dicat: Ad hoc patitur malos, et præostendit iram, et ad notitiam sui trahit, ut ostenderet in vasa misericordiæ, id est in electis per misericordiam, divitias gloriæ, id est quam dives, et quam magna sit et gloriosa misericordia; ob hoc tot bona dat malis, ut convincat eos juste damnari, ut fideles eum magis diligant quibus gratiam ipsam conservavit.