Romans 12:11
sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: + 12.11 Non pigri. Maledictus est qui facit opus Dei negligenter, piger sine spe est in conversatione divina. Et ideo ut frigus pigritiæ pellatur, Sitis ferventes, etc. Spiritu ferventes. THEOD. Spiritum, gratiam appellavit, etc., usque ad hoc enim dixit. Orationi instantes. Id est, assidue hoc facientes. Domino servientes, etc. Quasi dicat: Quamvis dixerim ut spiritu ferventes sitis, non tamen passim et importune verba Dei ingeratis, sed temporis opportunitate sitis ferventes, ut aptis locis, personis et tempore verba fidei loquamini. Ferventes. Spiritus ignis est quo fervet charitas, unde Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ardeat? Luc. 12.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Not slothful in business; fervent in spirit; serving the Lord;
In Context
10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
Cross References
Proverbs 6:6[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. + 6.6 Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.
Proverbs 13:4Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. + 13.4 Vult et non vult piger. Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe Psal. 26., etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.
Proverbs 22:29Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] + 22.29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
Proverbs 26:13[Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. + 26.13 Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Matthew 25:26Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: + 25.26 Sciebas quia, etc. Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quæsiturum? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam.