Romans 12:20
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. + 12.20 Sed si esurierit. Nota insolentiam, sed, conjunctionis. Ita enim prosequendum est, quasi non interposita utraque sit conjunctio. Vel etiam ita potest legi, ut neutra superfluat conjunctio, quasi dicat, non solum non defendatis vos, sed si, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Cross References
1 Samuel 24:16Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
2 Kings 6:22At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.
Psalms 140:10Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.] + 140.10 Cadent in retiaculo. Apta verba comparationi, cum istis non vult combinari. Cadent de vitio in vitium, sed Singulariter sum ego donec transeam. Singulariter, id est quia cum pessimis non ambulat. Singulariter. AUG. Idem quod dicit, etc., usque ad sic et alii antiqui. Transeam. Ut viator hujus mundi, qui nulla voluptate capitur.
Song of Solomon 8:6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. + 8.6 Pone me. Ponimus Christum ut signaculum super cor, cum ea quæ dixit, ita discimus, quasi divinæ veraciter sint verba sapientiæ. Solemus signum aliquod digito, vel brachio alligatum circumferre, quo admoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere volumus memoriam. Ponimus, ut signum, super brachium, cum ea quæ fecit ita audire et sequi studemus, quasi veræ sint exempla virtutis. Quia fortis est ut mors dilectio. Post corruptionem matris, apte subjungit de dilectione, ut non ex meritis ostendatur data Ecclesiæ. Ut mors. Sicut mors separat animam a corpore, sic amor Dei a temporalium amore. Dura sicut infernus, etc. Quia nullis hostium tentamentis a nostræ salutis cura revocari potuit: sicut infernus nullis miserorum cruciatibus mitigatur, nec a severitate suæ sententiæ mutatur. Quanto austerior comparatio, eo acrior zelantis nos Domini commendatur affectus. Lampades ejus. Id est corda fidelium, in quibus dilectio continetur, ut in vase, sunt ignis: quia intrinsecus fervent Dei et proximi dilectione. Sunt etiam flamma, quia exterius lucent operibus justitiæ. Hæ lampades non exstinguuntur in adventu sponsi.
Luke 6:27Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. + 6.27 Diligite inimicos. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, præcipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.