The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:27

Luke 6:27

Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. + 6.27 Diligite inimicos. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, præcipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I say unto you which hear, Love your enemies, do good to them which hate you,

In Context

26Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. + 6.26 Benedixerint vobis, etc. Magna pars pœnæ est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.

28Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. + 6.28 Orate pro calumniantibus vos. Quod prophetæ videntur imprecari, non vota sunt optantium sed prænuntiationes futurorum: ipsi enim pro inimicis orabant.

Read all of Luke 6

Cross References

Exodus 23:4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. + 23.4 Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.

Psalms 7:4Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, + 7.4 Domine, si feci istud. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud, id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis, a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud, vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas, quod de omni peccato accipitur. Si reddidi. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16.. 1

Proverbs 25:2[Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. + 25.2 Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.

Matthew 5:43Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. + 5.43 Audistis. Qui legem implere venit, in fine ad charitatem plenam perducit, quæ est impletio legis. Odio habebis. Forsitan intelligendum est juxta hoc quod supra: Oculum pro oculo, etc. Vel subtrahendo officia humanitatis.

Luke 6:22Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

Luke 8:8Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. + 8.8 Centuplum, etc. Cum denarius pro perfectione soleat accipi (quia in decem legis præceptis custodia continetur), centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur: cor igitur centuplum facit fructum quod per amorem proximi activam, et per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam, et spiritualium ornatur perfectione virtutum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:26Luke 6Luke 6:28 →