Matthew 25:5
Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. + 25.5 Moram autem faciente sponso. Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi. Dormitaverunt omnes et dormierunt. Quia postea suscitandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
While the bridegroom tarried, they all slumbered and slept.
In Context
4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Cross References
Song of Solomon 3:1[In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. + 3.1 In lectulo. Orantibus prædicatoribus de Judæa, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suæ salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo. GREG. Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quærit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quærit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quæsivi eum, et non inveni. Quia vero maximo desiderio æstuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo. Ex quo Adam peccavit, cœpit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. HIERON. Moraliter. In lectulo anima Deum quærit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quæratur. Et non inveni. GREG. Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinæ cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferæ inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici, sunt spirituales viri, qui dum ad cœlestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateæ, id est, sæculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in sæcularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quæsivi, et non inveni: sed dum quærit et non invenit, ipsa et quæritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quæsivi. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.
Song of Solomon 5:3Sponsa Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? + 5.3 Exspoliavi me. Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur hæc vita, respondet: Exspoliavi me. Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum. GREG. Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus æterna prædicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.
Habakkuk 2:3Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
Matthew 25:19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. + 25.19 Posuit autem. Cœpit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.
Matthew 26:43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Luke 12:45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: + 12.45 Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati.