Corinthios i 15:34
Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. + 15.34 Evigilate. Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi; et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
John 8:11Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. + 8.11 Nec ego te condemnabo. Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo, ut justus ne amplius peccet interdicens.
Romans 13:11Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. + 13.11 Et hoc scientes. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere. Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim. Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est. Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior, quia plus morti proximi sumus.
1 Corinthians 8:7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. + 8.7 Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.
1 Thessalonians 4:5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: