Romans 13:9
Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Cross References
Leviticus 19:18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. + 19.18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.
Deuteronomy 5:16Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. + 5.16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi. Post tria præcepta succedunt septem quæ ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum, etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita hæc ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non mæchaberis. Id est præter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis regitur populus Dei, et dæmones occiduntur.
Matthew 22:39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
Mark 12:31Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
Luke 18:20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.