Romans 14:2
Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. + 14.2 Infirmus. Ille est infirmus qui cibos discernit, putans alios mundos, alios immundos, eo quod Judæi prohibiti sunt edere, hunc autem suo judicio relinquendum dicit, ne cum scrupulo edat. Vel, licet sit perfecta fides, quæ omnia licere credit, tamen infirmus et pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur, edat olus, id est tenues et aridos cibos, qui non sunt fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium et deliciosæ epulæ provocant corpus ad libidinem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For one believeth that he may eat all things: another, who is weak, eateth herbs.
In Context
Cross References
Genesis 1:29Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: + 1.29 Dixitque Deus: Ecce dedi, etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur.
Proverbs 15:17Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. + 15.17 Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitæ innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.
Daniel 1:16Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
Romans 14:22Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. + 14.22 Beatus. Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio judicio censet damnandum, qui, quod dicit se debere facere, non facit.
Galatians 2:12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. + 2.12 Prius enim quam venirent, etc. Qui dam æmulatores legis, qui æquo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare.
Titus 1:15Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. + 1.15 Omnia munda mundis. Hoc ipsi negant ideo, quia in lege quædam Moyses prohibuit, et ab immundis munda discrevit. Hoc autem non secundum naturas quas Deus creavit, intelligi voluit, sed secundum significationes: Omnia ergo munda sunt mundis secundum naturam; unde in Genesi: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Secundum significationes quædam immunda sunt Judæis: nec nobis omnia apta sunt, vel propter salutem corporum, vel propter consuetudinem humanæ societatis.