Romans 14:21
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. + 14.21 Offenditur. Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Malachi 2:8Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
Matthew 18:7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. + 18.7 Væ homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.
Romans 14:13Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. + 14.13 Non ergo amplius. Non usurpemus nobis quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea quæ nescimus quo animo fiant; vel etiam si aperta, non ita reprehendamus, ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est judicium, et vel superbia, vel inevidentia, unde dicitur: Nolite judicare et non judicabimini Luc. 6..
Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Philippians 1:10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, + 1.10 Ut probetis potiora. Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quæ sunt mala et bona, sed etiam inter bona quæ sint potiora, ut post probationem sitis sinceri in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, sine offensione.
Revelation 2:14Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari: + 2.14 Balaam. Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.