Romanos 14:20
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
Cross References
Matthew 15:11Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. + 15.11 Non quod intrat. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.
Acts 10:15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Romans 14:21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. + 14.21 Offenditur. Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.
1 Corinthians 8:8Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.
Ephesians 2:10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. + 2.10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint.
1 Timothy 4:3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. + 4.3 Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.