Romans 15:20
Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: + 15.20 Non ubi nominatus, etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Corinthians 3:9Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. + 3.9 Adjutores. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura. Quia colit vos ad fructum. Ædificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et ædificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.
Ephesians 2:20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: + 2.20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica.