The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 16 › Romans 16:19

Romans 16:19

Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. + 16.19 Vestra enim. Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For your obedience is come abroad unto all men. I am glad therefore on your behalf: but yet I would have you wise unto that which is good, and simple concerning evil.

In Context

18Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. + 16.20 Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis.

Read all of Romans 16

Cross References

Psalms 101:2[Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. + 101.2 Domine, exaudi orationem meam. CASS. Quintus psalmus pœnitentiæ; quartus qui oratio dicitur. Prima pars, captatio deprecativa. Et clamor. Oratio crevit in clamorem. Veniat, non obstent nubes, quæ iniquis. ID. Epimone per tres versus, id est crebra repetitio sententiæ. 1

Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. + 4.22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.

Luke 10:3Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. + 10.3 Sicut agnos inter lupos. Sicut lupus ovibus, sic hæreticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hæreticus nocte suæ interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiæ vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hæreticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare.

1 Corinthians 14:20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. + 14.20 Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.

Ephesians 5:17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.

Philippians 2:15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, + 2.15 Nationis pravæ, etc. Id est malorum, qui rectum ordinem depravant et pervertunt. Qui dicuntur natio, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto. Sicut luminaria. Bene sanctos luminaribus comparat. Sicut enim stellas cœli non exstinguit nox, sic mentes fidelium adhærentes cœlo sacræ Scripturæ non obscurat mundana iniquitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 16:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 16:18Romans 16Romans 16:20 →