The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:20

Romans 2:20

eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. + 2.20 Habentem formam. Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

An instructor of the foolish, a teacher of babes, which hast the form of knowledge and of the truth in the law.

In Context

19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, + 2.19 Decem esse. Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.

21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:

Read all of Romans 2

Cross References

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

1 Corinthians 3:1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,

2 Timothy 3:5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: + 3.5 Habentes speciem. Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.

Hebrews 5:13Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. + 5.13 Omnis enim, etc. Qui non capit hoc: Verbum caro factum est, quomodo capiet: In principio erat Verbum? Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quæ omnibus prædicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:19Romans 2Romans 2:21 →