The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:19

Romans 2:19

confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, + 2.19 Decem esse. Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And art confident that thou thyself art a guide of the blind, a light of them which are in darkness,

In Context

18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. + 2.20 Habentem formam. Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar.

Read all of Romans 2

Cross References

Isaiah 5:21Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. + 5.21 Væ qui sapientes estis. Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare.

Isaiah 49:9ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.

Matthew 4:16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.] + 4.16 Populus. AUG. Populus iste qui prior ductus est in captivitatem, et in tenebris vitiorum erat, prior lucem prædicationis Christi vidit. Deinde in omnes Evangelium disseminatum est. Unde sequitur: Habitantibus in regione. Umbræ mortis. Mors est in inferno. Umbra hujus mortis sunt peccata, quæ nunquam sine morte. Qui ergo vult fugere mortem, vitet umbram.

Matthew 6:23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? + 6.23 Si autem oculus. Si intentio non est ex fide, totus homo interior tenebrosus est. Quia quod non est ex fide, peccatum est. Tenebrosum erit. Quandoquidem intentio sequens opus informat. Ergo si bona quæ agis, quia mala intentione fiunt, tenebræ sunt, quid ea quæ per se mala sunt, et mala intentione fiunt? Si ergo lumen. Intentio qua facimus quodcunque, quæ in nobis est nota, lumen dicitur; exitus vero rei incertus est, ut cum quid alicui do vel ago nescio utrum cedat ei bono an malo: et ideo tenebras vocat. Dicit ergo: Si intentio qua facis (quæ tibi nota est) appetitu temporalium sordidatur: quanto magis ipsum factum cujus dubius est exitus? quia etsi bene cedat alii, quod non bona intentione facis, nihil tibi proderit: quia quomodo feceris tibi imputatur, non quomodo illi evenerit.

Matthew 23:16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. + 23.16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.

Luke 1:79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] + 1.79 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:18Romans 2Romans 2:20 →