Titus 2:8
verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
Cross References
Nehemiah 5:9Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Mark 12:17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. + 12.17 Reddite ergo quæ sunt Cæsaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quæ sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari. Impressionem suæ imaginis. Quæ sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui Psal. 4., etc.
Mark 12:32Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. + 12.32 Bene magister. BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisæos gravem quæstionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia scriba iste declarat se fuisse.
Luke 13:17Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. + 13.17 Erubescebant omnes. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.
2 Thessalonians 3:14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
1 Timothy 6:3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: