The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 2 › Romans 2:28

Romans 2:28

Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: + 2.28 Non enim. Quasi: bene potest fieri Judæus gentilis, et gentilis Judæus, sicut dictum est. Judæus. Interpretatur confitens: qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judæus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he is not a Jew, which is one outwardly; neither is that circumcision, which is outward in the flesh:

In Context

27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? + 2.27 Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est.

29sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. + 2.29 Circumcisio cordis. ORIG. Est quæ purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. Cujus laus. AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. Non ex hominibus. AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.

Read all of Romans 2

Cross References

Psalms 73:1Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? + 73.1 Intellectus Asaph. AUG. Synagogæ, etc., usque ad ut duritia Judæorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur. CAS. Monet, relictis figuris, transire ad veritatem. Ut quid Deus. ID. Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quærit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem in destructores, quæ quidem eis utilis est, et jam facta est. Repulisti nos. ID. Quasi alienos a tua defensione. In finem. Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quæ a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat. Tuæ. In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus. 1

Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.

Hosea 1:6Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.

John 1:47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.

Romans 2:17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, + 2.17 Si autem tu, etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.

Romans 9:6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: + 9.6 Non autem quod exciderit. Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit præscius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed præscientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judæis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei. Non autem quod exciderit verbum Dei. Ex hoc quod dixit quod promissio æternæ hæreditatis facta est Judæis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahæ. Non autem exciderit. Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 2:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 2:27Romans 2Romans 2:29 →