Romans 3:13
Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
Cross References
Job 20:14Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. + 20.14 Panis ejus in utero. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.
Psalms 12:3usquequo exaltabitur inimicus meus super me? + 12.3 Usquequo exaltabitur, etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel super me, id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat. 1
Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1
Psalms 140:3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. + 140.3 Pone, Domine, custodiam. Nota, quod et cordi et ori petit apponi custodiam: duplici munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. Ostium. AUG. A similitudine illius qui circumstat ostium, ne intret, vel exeat, cui non licet. 1
Jeremiah 5:16Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes.
Ezekiel 13:7Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus?