The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 3 › Romans 3:12

Romans 3:12

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 3.12 Omnes declinaverunt, etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. Et subjecit: Omnis autem populus non permisit illos Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Non est usque ad unum. Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They are all gone out of the way, they are together become unprofitable; there is none that doeth good, no, not one.

In Context

11non est intelligens, non est requirens Deum. + 3.11 Non est requirens. Ex operibus poterant quærere et invenire quod Christus erat Deus.

13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:

Read all of Romans 3

Cross References

Genesis 1:31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. + 1.31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.

Exodus 32:8Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. + 32.8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat.

Psalms 53:1In finem, in carminibus. Intellectus David, 1

Ecclesiastes 7:29quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. + 7.29 Virum. Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus.

Isaiah 59:8Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.

Jeremiah 2:13Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas. + 2.13 Me dereliquerunt. Qui præceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est dæmones. Fontem aquæ vivæ. ID. Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternæ et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 3:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 3:11Romans 3Romans 3:13 →