Romans 3:2
Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. + 3.2 Primum quidem, etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus prætermittam, hoc primum et præcipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetæ, eis ut amicis sunt credita: per quæ intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Much every way: chiefly, because that unto them were committed the oracles of God.
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:7Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. + 4.7 Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.
Psalms 78:4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. + 78.4 Facti. CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. 1
Ezekiel 20:11Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
Luke 16:29Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
Acts 7:38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. + 7.38 Verba vitæ. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata cætera, de quibus dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis.