Romans 3:28
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. + 3.28 Justificari hominem. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus. Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore we conclude that a man is justified by faith without the deeds of the law.
In Context
29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
Cross References
John 3:14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: + 3.14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. Supponit de morte sua quæ est origo et causa habendi prædicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suæ significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. Ita exaltari oportet Filium hominis, etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. Sic enim dilexit Deus. Aperit causam humanæ salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.
John 6:40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.
Romans 3:20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. + 3.20 Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.
Romans 4:5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. + 4.5 Credenti autem, etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quæ ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Secundum propositum. Quasi dicat: Sine operibus præcedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.
Romans 8:3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, + 8.3 Nam quod impossibile. Quomodo in Christo facta sit liberatio, ostendit. Per carnem. Per carnalitatem, quæ rebellabat, et audita lege amplius est incitata; sic infirmata est lex litteræ per carnem, et ideo erat ei impossibile liberare a lege peccati et mortis. Filium suum mittens. AUG. Non ubi non erat: qui ubique est, etc., usque ad quia visibilis mundo apparuit. In similitudinem, etc. Non in carnem peccatricem; quia non eum mater concupiscentia sed gratia concepit. Non peccatrix ergo fuit, quia nec in libidinis concupiscentia concepta, nec peccati causam in se habuit, nec in ea peccavit. In pœna ergo similis nostræ, non in qualitate peccati. Et de peccato. ORIG. Hoc est: Per hostiam carnis suæ quam obtulit in ara crucis, damnavit peccatum, et ad nihilum redegit in carne sua. Damnavit. Id est destruxit diabolum, id est pro peccato quod facit in carne Christi. Vel peccatum, id est fomitem procedentem de peccato Adæ damnavit, id est debilitavit.
Galatians 2:16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. + 2.16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.