The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 3 › 1 Peter 3:16

1 Peter 3:16

Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. + 3.16 Sed cum modestiæ. In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Having a good conscience; that, whereas they speak evil of you, as of evildoers, they may be ashamed that falsely accuse your good conversation in Christ.

In Context

15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. + 3.15 Dominum autem. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriæ, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi. Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quæ in vobis est. Qui ergo ecclesiastico præest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes.

17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. + 3.17 Melius est. BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et æternæ ultioni præparatur.

Read all of 1 Peter 3

Cross References

Matthew 5:11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: + 5.11 Beati estis cum maledixerint. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi; ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.

Romans 9:1Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: + 9.1 Veritatem dico. Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico. AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.

2 Corinthians 4:2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.

1 Timothy 1:19habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: + 1.19 Conscientiam. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.

Titus 2:8verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Hebrews 13:18Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. + 13.18 Orate pro nobis. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus, id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 3:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 3:151 Peter 31 Peter 3:17 →