Romans 4:15
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. + 4.15 Lex iram operatur. Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: Ubi enim, etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. Nec prævaricatio. Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because the law worketh wrath: for where no law is, there is no transgression.
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:20et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,
Jeremiah 4:8Super hoc accingite vos ciliciis; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. + 4.8 Super hoc. Sine pœnitentia sævissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.
Ezekiel 7:19Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
John 3:36Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. + 3.36 Qui credit in Filium habet vitam æternam: qui autem, etc. Ac si diceret, qui credit in Filium habet ipsum Filium, et per hoc habet vitam. Sed ira Dei manet super eum. Ira cum qua natus est, permanet, et ideo non ait, venit, sed manet, quia per Filium missum, qui est vita, non tollitur effectus illius iræ, scilicet mors, corruptio, etc., quæ omnia manent.
Acts 17:30Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, + 17.30 Despiciens Deus. ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia.
Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.