The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 4 › Romans 4:14

Romans 4:14

Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. + 4.14 Si enim, etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est hæres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur hæredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, hæc inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint hæredes: lex enim nullos facit hæredes, nam potius iram operatur, ita prævaricationem; nam ex ea est prævaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt hæredes, et sic est firma promissio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if they which are of the law be heirs, faith is made void, and the promise made of none effect:

In Context

13Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. + 4.13 Non enim per legem promissio. Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.

15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio. + 4.15 Lex iram operatur. Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: Ubi enim, etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. Nec prævaricatio. Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt.

Read all of Romans 4

Cross References

Numbers 30:12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.

Jeremiah 19:7Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ. + 19.7 Et dabo cadavera. Quamvis hæc in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.

Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.

Galatians 3:18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

Philippians 3:9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, + 3.9 Meam justitiam, etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: Non habens meam justitiam, etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. Sed illam, etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 4:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 4:13Romans 4Romans 4:15 →