Romans 4:3
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam. + 4.3 Credidit. Credere, sufficiens causa fuit ei justitiæ, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suæ; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For what saith the scripture? Abraham believed God, and it was counted unto him for righteousness.
In Context
2Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Cross References
Genesis 15:6Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.
Mark 12:10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: + 12.10 Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.
Romans 4:9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. + 4.9 In circumcisione, id est, tempore circumcisionis reputata est fides Abrahæ ad justitiam.
Romans 4:22Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
Romans 10:11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.