Romans 4:9
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. + 4.9 In circumcisione, id est, tempore circumcisionis reputata est fides Abrahæ ad justitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]
Cross References
Luke 2:32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]
Romans 4:3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam. + 4.3 Credidit. Credere, sufficiens causa fuit ei justitiæ, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suæ; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.
Romans 10:12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. + 10.12 Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.
Galatians 3:14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Ephesians 2:11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.
Colossians 3:11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.