Romans 4:5
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. + 4.5 Credenti autem, etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quæ ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Secundum propositum. Quasi dicat: Sine operibus præcedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
Cross References
Joshua 24:2et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
Zechariah 3:3Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
John 6:29Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. + 6.29 Hoc est opus Dei. Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni.
Romans 1:17Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. + 1.17 Justitia enim Dei. AMBR. Est quæ gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. Revelatur. AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. Ex fide, etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quæ non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. Sicut scriptum est. In Abacuc cap. 2. ita est: Justus autem ex sua fide vivet. Sed hoc et talia plura testimonia quæ ponit, ab Hebraicæ veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetæ sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.
Romans 3:26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. + 3.26 In sustentatione. Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.
Romans 4:24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, + 4.24 In eum qui suscitavit Jesum, etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi.