The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:17

Romans 1:17

Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. + 1.17 Justitia enim Dei. AMBR. Est quæ gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus. Revelatur. AUG. Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt. Ex fide, etc., AMBR. Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei. AUG. Fides est qua creduntur ea quæ non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus. Sicut scriptum est. In Abacuc cap. 2. ita est: Justus autem ex sua fide vivet. Sed hoc et talia plura testimonia quæ ponit, ab Hebraicæ veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetæ sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For therein is the righteousness of God revealed from faith to faith: as it is written, The just shall live by faith.

In Context

16Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. + 1.16 Virtus enim Dei, etc. Quia signis firmatur incredibilis prædicatio: quod non est in falsis præconibus.

18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: + 1.18 Super omnem impietatem. Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab æquitate discordat. Eorum qui veritatem. Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. Veritatem Dei detinent. Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. In injustitia detinent. Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.

Read all of Romans 1

Cross References

Habakkuk 2:4Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.

Romans 3:3Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. + 3.3 Nunquid incredulitas. AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, præjudicabitur cæteris Judæis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. Fidem. ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo.

Romans 9:30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.

Philippians 3:9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, + 3.9 Meam justitiam, etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suæ obtemperare præcepit. Sed et tua est, quia de lege præsumis tua voluntate te legem posse implere æstimans. CHRYS. Recte dixit: Non habens meam justitiam, etc., usque ad quæ ex nostro studio profecta sunt. Sed illam, etc. AUG. Quæ impetrat a Deo, quæ tollit timorem, etc., usque ad omnino tollenda est secundum umbram legalium figurarum. Justitia in fide. Justitia scilicet est ens in fide, et sicut ex fide nata est, ita existere non habet nisi in fide.

Hebrews 11:6Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. + 11.6 Quia est. Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:16Romans 1Romans 1:18 →