Romans 3:26
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. + 3.26 In sustentatione. Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 85:10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. + 85.10 Tu es Deus solus. ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos. 1
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Zephaniah 3:15Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.
Acts 13:38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
Romans 4:5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. + 4.5 Credenti autem, etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quæ ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Secundum propositum. Quasi dicat: Sine operibus præcedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit.
Galatians 3:8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. + 3.8 Providens. Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur, id est, in tuæ fidei conformitate. Quia ex fide. Non ex operibus, etc. Prænuntiavit, id est, ostendit. Vel, prænuntiavit, id est, ostendit prænuntiatum esse, quod benedicentur in æterna beatitudine. In te. In tuæ fidei imitatione, etc.