The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 4 › Romans 4:8

Romans 4:8

Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed is the man to whom the Lord will not impute sin.

In Context

7[Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. + 4.7 Remissæ. Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba. Iniquitates. Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturæ et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pœna, post baptismum autem pœna et non culpa, quæ parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quæ quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostræ conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur. Tecta sunt peccata. AUG. Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est.

9Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. + 4.9 In circumcisione, id est, tempore circumcisionis reputata est fides Abrahæ ad justitiam.

Read all of Romans 4

Cross References

Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.

Philemon 1:18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. + 1.18 Hoc mihi imputa. Nunc excusationem omnem convellit, cum sibi imputandum esse dicit, si vel læsit, vel debet aliquid. Ita frater ego te fruar in Domino. Id est, gaudebo de te in regno Dei, si feceris quod rogo. Et quid sit illud, subdit: Refice viscera, etc. Confidens in obedientia. Provocat eum sic blandiendo, ut non amplius faciat, quam postulatur ab eo. Solet enim fieri, ut qui de se videt bene sentiri, meliorem se præbeat.

1 Peter 3:18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 4:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 4:7Romans 4Romans 4:9 →