Romans 4:7
[Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. + 4.7 Remissæ. Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba. Iniquitates. Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturæ et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pœna, post baptismum autem pœna et non culpa, quæ parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quæ quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostræ conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur. Tecta sunt peccata. AUG. Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saying, Blessed are they whose iniquities are forgiven, and whose sins are covered.
In Context
6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]
Cross References
Psalms 32:1Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. + 32.1 In finem. CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. Exsultate, etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job. 1
Psalms 85:2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. + 85.2 Quoniam sanctus sum. AUG. Christus proprie sanctus sanctificans, etc., usque ad miserere clamantis, lætifica levatum. 1
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
Luke 7:47Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. + 7.47 Remittuntur ei peccata. In domo Pharisæi, id est, in custodia legis et prophetarum, non Pharisæus incredulus, sed peccatrix pœnitens glorificatur, quia ardor charitatis in ea rubiginem delictorum combussit.