The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 5 › Romans 5:8

Romans 5:8

Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, + 5.8 Cum adhuc. Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But God commendeth his love toward us, in that, while we were yet sinners, Christ died for us.

In Context

7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. + 5.7 Vix. Dicit, pro justo. Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. Pro justo, etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.

9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. + 5.9 Multo igitur. Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. In sanguine. Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.

Read all of Romans 5

Cross References

Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.

John 15:13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. + 15.13 Majorem hac. Diffinit plenitudinem mutuæ dilectionis quam habere præcipit.

Romans 4:25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. + 4.25 Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.

Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.

Ephesians 2:7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. + 2.7 Supervenientibus abundantes, etc. In futuro enim sæculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hæc sunt abundantes divitiæ, ut tantum detur quantum mens investigare non potest.

1 Peter 3:18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 5:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 5:7Romans 5Romans 5:9 →