Romans 5:9
Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. + 5.9 Multo igitur. Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. In sanguine. Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Much more then, being now justified by his blood, we shall be saved from wrath through him.
In Context
Cross References
Romans 1:18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: + 1.18 Super omnem impietatem. Impietas est in Deum peccasse, iniquitas in homines; vel impius, infidelis sicut idololatra: iniquus, qui pravitate operis ab æquitate discordat. Eorum qui veritatem. Quasi dicat: Cur eis ira de impietate, cum non cognoverint Deum? Ad quod respondet: Poterant quidem cognoscere, sed ipsi nolunt, malentes morari injuste in sua voluptate. Veritatem Dei detinent. Quia, ut dicitur, quod est de Deo noscibile est in illis; quasi dicat: in se habent unde noscant, scilicet naturalem rationem. In injustitia detinent. Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent; veritatem enim tenent, sed in iniquitate. Invenisti Deum? invenisti veritatem, et ipsum detinens in injustitia; etiam quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.
Romans 5:1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: + 5.1 Ex fide. Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? Pacem habeamus, qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum.
Romans 8:1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. + 8.1 Nihil igitur nunc. Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Nihil damnationis. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.
Ephesians 2:13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Hebrews 9:14quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? + 9.14 Obtulit semetipsum. Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novæ. Immaculatum. Illius sanguis est immaculatus. Ac operibus mortuis; id est peccatis, quæ qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in cœlum, sicut nec ille in templum. Viventi. Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum prævaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissæ hæreditatis, et ita Testamentum factum est firmum.
1 John 1:7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. + 1.7 Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.