Romans 6:11
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. + 6.11 Ita et vos. Quidquid supra dixit esse hominibus per gratiam Christi, hic Romanis attribuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 20:31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
Romans 6:2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?
Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Romans 16:27soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 16.27 Cui honor. AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.
Galatians 2:19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. + 2.19 Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.
Philippians 1:11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. + 1.11 Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..